carmina libraria Iohannes Lodovicus Vives, opera

Testo base di riferimento: Basileae, apud Iacobum Parcum impensis Episcopii Iunioris, 1555


Ioannis Ludovici Vivis tumulus ex libro epicediorum epitaphiorumque Conradi Licothensis

 

Hoc tegitur Vives tumulo, subsiste viator,

      Expresso pacis verba precare gradu;

Quin etiam costum, violas et thuris honores,

      Vivi da prompta debita dona manu.

5

Qui dum sic verbis rebusque exornat ad unguem

      Per non tentatas maxima quaeque vias.

Nostra aetas vincit veteres atque omnibus illis

      Vivem, quem contra ponere possit habet.

 

Aliud

 

Parca ferox Vivi vellet dum scindere filum,

      Hoc capiti assistens edidit ore sinos.

Corpore te solvam, tua sed monumenta manebunt,

      Namque horum potui iuris habere nihil.

 

$Aliud

5

Quis iacet hic? Vives heu, heu fata aspera tantum

      De tanto his etiam sumere, vive licet?

 

Aliud

 

Doctrinae columen decusque vitae

Vivem, ne tumulo puta viator

Condi sed tenues soli favillas.

Nam non mors voilenta, non edaces

5

Ignes, non series vetusta saecli.

Non vires chalybis licet potentis,

Non fluctus pelagi licet ferocis

De vita poterunt tulisse Vivem

Doctrinae columen decusque vitae.